XC

Me ferias cum vis, si quando hoc tempore malim,

Omnia cum votis stant inimica meis;

Adde tuos fortunae itus, incumbe cadenti,

Nec venias subito tu novus ipse dolor.

Ah minime, hos fuerit si fas evadere lutus,

Tu mihi crudelis post mala victa veni;

Flamina ne noctis duplicaveris imbre diei,

Sitve per accitas tracta ruina moras!

Linquere me si vis, parcas ipse ultimus ire

Cum desaevierit tenuibus ira inalis;

Aggredere in primis tu me, mihi prima ferenda

Fortunae veniat pessima plaga velim.

Cetera deinde meae sortis, iam tristia visa,

Sint ad discidium non ita visa tuum.

XCI

Est atavis, est qui subtili mente superbit,

Corpore firmo unus, vi magis alter opum;

Sunt quibus arridet vestis nova pravaque forma,

Hunc canis, hunc currus, accipiterve iuvant.

Ingeniis aliis alia est adiuncta libido,

Causa voluptatis maxima cuique suae.

His ego particulis me nullus metior, uno

Praeditus has omnes exsuperante bono

Pluris amor tuus est genere alto stirpis habendus,

Pluris opes quam sunt vel pretiosa chlamys;

Dulcior est avibus vel equis mihi, compos et eius

Possideo quidquid gloria cuique sua est;

Anxius hoc uno, quod habes ea cuncta vicissim

Auferre, ac summae me dare tristitiae.

XCII

I, facias quodvis te furaturus amanti,

Per vitam meus es, sic mihi certa fides;

Vitaque amore tuo nescit diuturnior esse,

Ex illo quoniam pendet ut esse queat.

Propterea mihi nulla gravis sit noxa timenda,

Cui minima extemplo clauserit ipsa diem;

Sortis iter video mihi fortunatius ire

Arbitrio quam si pendeat illa tuo.

Perfidia haud possis tu me vexare rebelli,

Rupit ubi vitae stamina ruptus amor;

O ego bis felix, cui sors est utraque dulcis,

Dulce in amore tuo vivere, dulce mori

Sed quid ita excellit nihil ut metuatur iniqui?

Falsus, ubi nildum suspicor, esse potes.

XCIII

Vivere sic pergam decepti coniugis instar

Te ratus integra pectoris esse fide;

Nam speciem ostendes, penitus mutatus, eandem

Ore meus, vel dum pectus aberrat amans.

Nec, quia nil oculis odiosum vivit in istis,

Scire tuas animi fas erit inde vices.

In vario voltu rugisve aut fronte coacta

Plurimum apud numerum perfida corda leges;

Te bonitas divina creans decrevit in ista

Vt facie nunquam non habitaret amor;

Quidquid consuleres, quidquid sub corde moveres;

In facie voluit nil nisi dulce legi.

O genita in pestem mortalibus aurea forma,

Intima ni virtus aequet in ore decus.

XCIV

Laedere qui potis est nec volt, fecisse recusans

Quae genitum imprimis ad facienda putes;

Corda movens aliis, friget dum marmoris instar

Ipse cupidinibus succubuisse piger;

Dona deum in sese merito trahit ille, suaeque

Indolis ingenitas ille tuetur opes.

Ille sui est voltus dominus, sua possidet ora;

In multis alii servit id omne decus.

Flosculus aestati est aestivo gratus odore,

Floreat ac pereat cum tamen ipse sibi;

Siquid at incessit tetrae robiginis illum,

Gramine ab agresti vincitur eius honos.

Optima corrumpas in pessima; sique putrescunt

Lilia, non loliis est ita foedus odor.

XCV

Est tibi quod nomen maculat floremque iuventae,

Qualis odoriferam pestis operta rosam;

Est tamen, o, in te quam dulce et amabile visu,

Deliciis celans omnibus omne malum!

Istaque lingua tuae quae volgat facta diei,

Libera de lusu nequitur ausa loqui,

Cuncta tamen laudat carpendo, ac fama piatur

Pessima si nomen nuncupat illa tuum.

Et quibus es vitiis tu iam lectissima sedes,

O quam felicem sunt ea nacta domum

Qua macula obtentis veletur quaeque venustis,

Quodque vident oculi vestiat omne decor.

Care, cave in noxam ne tanta licentia vertat;

Culter abutendo dente retusus erit.

XCVI

Ille iuventam in te culpat magis, alter amorem,

Hic tibi non parvum credit utrumque decus.

Sitque decus seu non, adamavit summus et imus;

Mendaque noscuntur si tua, menda placent.

Vt bene laudatur semper vilissima gemma

Reginae in digitis, cum sedet alta throno,

Sic vitiosa in te virtutes esse videntur

Scilicet, inque bonis obtinuisse locum.

Quot lupus ille agnos potuisset fallere, voltus

Callidus agninos imposuisse sibi;

Tuque oculos hominum quos, o, corrumpere possis

Omnibus istarum viribus usus opum.

Quod mihi tu nolis; illo sociamur amore

Vt pariter curae sit tua fama meae.

XCVII

Qualis hiems illud tempus dum separor a te,

Quo sine nil varius quod iuvet annus habet!

Frigus erat quantum, quam raris ulla diebus

Lumina, quae species nuda Decembris agro!

Inter at aestivum fuit illa absentia tempus,

Tempus et autumnum, faenore dives opum,

Spe tumida tandem lascivi veris onustum,

Vt gravida erepti viscera prole viri.

Spe tamen hac fetus tantummodo postuma proles

Ostensa, ac dubiae poma futura notae;

Te quoniam penes est aestas eiusque voluptas

Omnis, avesque ipsae te sine voce silent.

Sive canunt, adeo vox illaetabilis illis

Vt metuens hiemis palleat omne nemus.

XCVIII

Te sini ver solus degi, dum pulcher Aprilis

Vestitus specie multicolore nitet,

Idque iuventae afflat terris Saturnus ut ipse

Riserit insultans, tam gravis ille deus.

Me nec avis cantu movit, nec gratia multi

Floris, odorve suus cuique, suusve color;

Vernum ego nil versu memini, florumque superbit

Copia nativo non mihi carpta toro.

Lilia qui pallor cepisset non ego miror,

Non ego puniceas purpura quanta rosas;

Dulcis odor speciesve illis, dulcedinis umbra

Capta tuae, o praestans omnibus omne decus;

Sed mihi bruma fuit, cum flore et quoque cavillor

Absentis speciem quod ferat ille tuam.

XCIX

Increpito veris violam fur dulcis, odorem

Vnde nisi ex dominae surripis ore meae?

Haec tibi sublucens tam molli purpura voltu

Heu male virgineo sanguine tincta rubet.

Lilia de furto damnat tua palma, tuumque

Crinem in amaracina suspicor esse coma.

Stat rosa quaeque tremens in spinis, conscia culpae,

Huic pudor erubuit, palluit illa metu.

Tertia rubra albet binos furata colores,

Ac furtis animam iunxerat illa tuam.

Quod sceleris propter media florente iuventa

Illa rosa ultrici peste subesa perit.

Plus etiam vidi florum, nec in omnibus unum

Cui tua non species aut tuus esset odor.


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: