7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta est, nee fortuna Theodori neque autoritas viguit, turn vero orbitas, ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro Basilidis filio qui-dam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non impune tulit audaciam Strepius, nee modo imperium, sed etiam vitam amisit: postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia funeraptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli anumus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse Demetrium, et vita functo Theodore, Basilidis filio, sorte nascendi Moschis impe-rare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Qvanquam autem id multi, tamen non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus[54] (d) Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorern, et simulasse se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut digni-tate quae ad ejus familiam non pertinebat, excideret, ac perduellio-nis infamia notaretur.

d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu suo excepit. Piasecins de ori-gine Demetrii, verane, an commentita sit, parum constare scribit, ad A. 1604, cum tamen ille et explorare liaec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael Gasp. Ltmdorpius contin. Sleidanlib. 3. ad A. 1606. Ego quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltern, non satis recte ac sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse: quidem appareat.

8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum malorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat. Vix credibile dictu est, tarn tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque Theodore, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est, vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco dimovissent Vladislaum Sigismundi filium ё Ро-lonia acciverunt, cui vix sacramento adacti erant, quum aparebat, infidam hanc pacem ac lubricum obsequium fuisse, et neque naturam, nee consuetudinem, quae natura potentior creditur, Moschos regi-mini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e): sive enim Vladislai, quern elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tune plurimum poterat, ac merebatur, ut servato suae gentis diceretur. Nam et praesenti animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, ct multid laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit.

e. Format situs ingenia, et facil, ut contrariis stucliis ducantur. gentes, nee quidquam tarn sit carum his, quod illis non miserum aH que acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et plurima utrisqu adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudeni, inio palmam inter omnes qui in istius argumenti curam incubueruut, adeptus, conf. auctor Lineamentor. Sarmalicor, § 23. Quod cum sapientes aestimant, paerie diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae materiam litis, quod sane quin fieri possit, non negave-rim, nee mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possuht; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilihus intentior,consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a digriitate sua, nee impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non futura sed transacta expendere destinavi.

f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civiliurn incendia restinxit, et cujusdam, qui altera vice se pro Demelrio gerebat, revera autem et citra omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito juri reninciaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d). A. scriptor belli Moscho-Polon. p. 41.

9. Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud omnes pondus habuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem, et fortissimis imperato-ribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nee inultus, lacessobat, turn impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinate populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem hostes aequa satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nee unquam major calamitas fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus aliquandiu suspensa fuit.

g. Non hie morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio aulicorum Plesseow et Tychonowitz, terminatus est. Mirum tamen videri potest, quid sit, quod cum gens istaj praeter ingenitam erga Tzares suos venerationem, servituti assuetaj sit, tarn subito ad seditionem concitandam impelli possit, nisi cogniturn esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et quanquam fraenol dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione fieri saeviora, quod scite tradil et profundi ingenii argumento persequitur Gabriel Zinanus in. Heracleide, carmine Italico erudito et pertinente ad civilem usum.

10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, expo-nam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitu-dinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nee injuria cognitum, sed fidum factorumqut, conscientia innocentem, quoad DoJgoruka imperium militare mitil gabat. Simulatque autem hie severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsosrevocarent; ipse exempli causa de praefecto, qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et Jonge plurimos impelleret ad cogitatij sceleris societatem.

вернуться

54

Все издания дают: Patrus Petersonus.


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: