sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.
de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.
27. Telamon
EGO cum genui tum morituros sciui et ei rei sustuli;
praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.
28. Molestum Otium
OTIO qui nescit utier
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio;
nam cui quod agat institutumst (is) in illo negotio
id agit, (id) studet, ibi mentem atque animum delectat suum.
otioso in otio homini animus nescit quid uelit.
hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc, cum illuc uentum est, ire illuc lubet.
incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.
29. Medeae Nutrix
VTINAM ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna ad terram trabes,
neue inde nauis inchoandi exordium
coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argiui in ea delecti uiri
uecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis imperio regis Peliae per dolum.
nam numquam era errans mea domo efferret pedem
Medea animo aegro amore saeuo saucia.
30. From the Iphigenia
AGAM.
QVID noctis uidetur in altisono
caeli clipeo?
SENEX.
Temo superat
stellas sublimen agens etiam atque
etiam noctis iter.
31. Epitaph for Scipio Africanus
HIC est ille situs cui nemo ciuis neque hostis
quibit pro factis reddere opis pretium.
32. The Same
A SOLE exoriente supra Maeotis paludes
nemo est qui factis aequiperare potest.
si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
mi soli caeli maxima porta patet.
33. Scipio to Ennius
ENNI poeta, salue, qui mortalibus
uersus propinas flammeos medullitus.
34. His own Epitaph
ASPICITE, o ciues, senis Enni imaginis formam.
hic uestrum panxit maxima facta patrum.
nemo me lacrimis decoret nec funera fletu
faxit. cur? uolito uiuos per ora uirum.
M. PACVVIVS
220-130 B.C.
35. Fortune
FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
saxoque instare in globoso praedicant uolubili:
id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.
insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet:
caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant
ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.
id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet:
uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
36. The Greeks set sail from Troy
SIC profectione laeti piscium lasciuiam
intuemur, nec tuendi satietas capier potest.
interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum obcaecat nigror,
flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines,
feruit aestu pelagus.
37. Genitabile Caelum
HOC uide circum supraque quod complexu continet terram
solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,
id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:
quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater,
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
38. Speech
O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.
39. Womanish Tears
CONQVERI fortunam aduersam, non lamentari decet:
id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
40. His Own Epitaph
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
hic sunt poetae Pacuui Marci sita
ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.
L. ACCIVS
170-86 B.C.
41. Tarquin's Dream
TARQVINIVS
QVONIAM quieti corpus nocturno impetu
dedi sopore placans artus languidos:
uisust in somnis pastor ad me adpellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine,