Scipio profuit, nihil illei Laelius, nil Furius,
tres per id tempus qui agitabant facile nobilissumei:
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
saltem ut esset quo referret obitum domini seruolus.
LAEVIVS
fl. 100 B.C.
51. From the Erotopaegnia
i
TV, Andromacha, per ludum manu
lasciuola ac tenellula
capiti meo, trepidans libens,
insolita plexti munera.
ii
CORPORE tenuato pectoreque
undique obeso ac mente exsensa
tardigeniclo senio obpressum.
iii
VENVS amoris altrix genetrix cuppiditatis, mihi
quae diem serenum hilarula praepandere cresti
opseculae tuae ac ministrae,
etsi ne utiquam, quid foret expauita grauis dura
fera asperaque famultas, potui domnio in accipere superbo.
M. FVRIVS BIBACVLVS
fl. 70 B.C.
52. The Garden of Valerius Cato
SI quis forte mei domum Catonis,
depictas minio assulas, et illos
custodis uidet hortulos Priapi,
miratur quibus ille disciplinis
tantam sit sapientiam assecutus,
quem tres cauliculi, selibra farris,
racemi duo tegula sub una
ad summam prope nutriant senectam.
53. The Reward of the Scholar
CATONIS modo, Galle, Tusculanum
tota creditor urbe uenditabat
mirati sumus unicum magistrum,
summum grammaticum, optumum poetam
omnes soluere posse quaestiones,
unum deficere expedire nomen:
en cor Zenodoti, en iecur Cratetis!
ORACVLVM
MARCIO VATI ATTRIBVTVM
76 B.C. (?)
54.
AMNEM, Troiugena, Cannam fuge, defuge Cannam:
neue alienigenae cogant te conserere unquam
in campo Diomedis manus. sed tu neque credes
ante mihi donec compleris sanguine campum
multaque milia caesorum tibi deferat amnis
in pontum ex gremio terrai frugiferai:
quaeque colunt terras pisces uolucresque feraeque
his fuat esca caro tua. Iuppiter haec mihi fatust.
M. TVLLIVS CICERO
106-43 B.C.
55. De Consulatu Suo
PRINCIPIO aetherio flammatus Iuppiter igni
uertitur et totum conlustrat lumine mundum
menteque diuina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum uitasque retentat,
aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis.
et si stellarum motus cursusque uagantis
nosse uelis, qua et sint signorum in sede locatae,
quae uerbo ex falsis Graiorum uocibus errant,
re uera certo lapsu spatioque feruntur,
omnia iam cernes diuina mente notata.
nam primum astrorum uolucris te consule motus
concursusque graui stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis
lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
uidisti et claro tremulos ardore cometas;
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
quid uero, ut Phoebi fax, tristis nuntia belli,
quae magnum ad columen flammato ardore uolabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessit?
aut cum terribili perculsus fulmine ciuis
luce serenanti uitalia lumina liquit?
aut cum se grauido tremefecit corpore tellus?
iam uero uariae nocturno tempore uisae
terribilis formae bellum motusque monebant,
multaque per terras uates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus:
quidue ea quae lapsu ceciderunt aera uetusto?
haec, fora perpetuis signis clarisque frequentans,
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
aut ea Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex?
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
tum species ex aere uetus uenerataque Nattae
concidit elapsaeque uetusto numine leges,
et diuom simulacra peremit fulminis ardor.
hic siluestris erat Romani nominis altrix,
Martia, quae paruos Mauortis semine natos
uberibus grauidis uitali rore rigabat:
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque auolsa pedum uestigia liquit.
tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans