non aliter fleui quam me fleturus ademptum
ille fuit. matri proxima iusta tuli.
felices ambo tempestiueque sepulti,
ante diem poenae quod periere meae!
me quoque felicem, quod non uiuentibus illis
sum miser, et de me quod doluere nihil!
si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant,
et gracilis structos effugit umbra rogos:
fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygio crimina nostra foro:
scite, precor, causam—nec uos mihi fallere fas est—
errorem iussae, non scelus, esse fugae.
manibus hoc satis est. ad uos, studiosa, reuertor,
pectora, quae uitae quaeritis acta meae.
iam mihi canities pulsis melioribus annis
uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua
abstulerat decies praemia uictor eques,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
quaerere me laesi principis ira iubet.
causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
indicio non est testificanda meo.
quid referam comitumque nefas famulosque nocentis?
ipsa multa tuli non leuiora fuga.
indignata malis mens est succumbere, seque
praestitit inuictam, uiribus usa suis;
oblitusque mei ductaeque per otia uitae
insolita cepi temporis arma manu.
totque tuli casus pelago terraque quot inter
occultum stellae conspicuumque polum.
tacta mihi tandem longis erroribus acto
iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
hic ego finitimis quamuis circumsoner armis,
tristia, quo possum, carmine fata leuo.
quod quamuis nemo est, cuius referatur ad auris,
sic tamen absumo decipioque diem.
ergo quod uiuo, durisque laboribus obsto,
nec me sollicitae taedia lucis habent,
gratia, Musa, tibi! nam tu solacia praebes,
tu curae requies, tu medicina uenis.
tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro,
in medioque mihi das Helicone locum;
tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti
nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo
ullum de nostris dente momordit opus.
nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
non fuit ingenio fama maligna meo,
cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
dicor et in toto plurimus orbe legor.
siquid habent igitur uatum praesagia ueri,
protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam,
iure tibi gratis, candide lector, ago.
207. Epic and Love Elegy
i
ARMA graui numero uiolentaque bella parabam
edere, materia conueniente modis;
par erat inferior uersus: risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
'quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum uates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae,
uentilet accensas flaua Minerua faces?
quis probet in siluis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae uirginis arua coli?
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte mouente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:
cur opus adfectas, ambitiose, nouum?
an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe?
uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast?
cum bene surrexit uersu noua pagina primo,
attenuat neruos proximus ille meos;
nec mihi materiast numeris leuioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.'
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum
lunauitque genu sinuosum fortiter arcum
'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus!'
me miserum! certas habuit puer ille sagittas:
uror, et in uacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum uestris bella ualete modis!
cingere litorea flauentia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes!
ii
CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen
primaque iuratis induis arma uiris,
nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra,
et tener ausuros grandia frangit Amor.
saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae:
in gremio sedit protinus illa meo;
saepe 'pudet' dixi: lacrimis uix illa retentis
'me miseram, iam te' dixit 'amare pudet?'
inplicuitque suos circum mea colla lacertos
et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis,