ergo age, iunge toros atque otia deme iuuentae.

quas ego non gentis, quae non face corda iugali?

alituum pecudumque mihi durique ferarum

non renuere greges; ipsum in conubia terrae

aethera, cum pluuiis rarescunt nubila, soluo.

sic rerum series mundique reuertitur aetas.

unde nouum Troiae decus ardentumque deorum

raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?

Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?

quis septemgeminae posuisset moenia Romae

imperii Latiale caput nisi Dardana furto

cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'

His mulcet dictis taciteque inspirat honorem

conubii. redeunt animo iam dona precesque

et lacrimae uigilesque uiri prope limina questus,

Asteris et uati totam cantata per Vrbem,

Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,

quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit

flectere corda libens et iam sibi dura uideri.

Macte toris, Latios inter placidissime uates,

quod durum permensus iter coeptique laboris

prendisti portus. uiduae sic transfuga Pisae

amnis in externos longe flammatus amores

flumina demerso trahit intemerata canali,

donec Sicanios tandem prolatus anhelo

ore bibat fontis: miratur dulcia Nais

oscula nec credit pelago uenisse maritum.

Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,

Stella, dies? quanto salierunt pectora uoto,

dulcia cum dominae dexter conubia uultus

adnuit! ire polo nitidosque errare per axis

uisus. Amyclaeis minus exsultauit harenis

pastor ad Idaeas Helena ueniente carinas;

Thessala nec talem uiderunt Pelea Tempe,

cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris

erecto prospexit equo. quam longa morantur

sidera! quam segnis uotis Aurora mariti!

At procul ut Stellae thalamos sensere parari

Letous uatum pater et Semeleius Euhan;

hic mouet Ortygia, mouet hic rapida agmina Nysa.

huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae

et, Parnase, sonas: illi Pangaea resultant

Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.

tunc caras iniere fores comitique canoro

hic chelyn, hic flauam maculoso nebrida tergo,

hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro

tempora, Minoa crinem premit ille corona.

Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto

omina, iam festa feruet domus utraque pompa.

fronde uirent postes, effulgent compita flammis,

et pars immensae gaudet celeberrima Romae.

omnis honos, cuncti ueniunt ad limina fasces

omnis plebeio teritur praetexta tumultu;

hinc eques, hinc iuuenum questus, stola mixta laborat.

felices utrosque uocant, sed in agmine plures

inuidere uiro. iamdudum poste reclinis

quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,

quo uatem mulcere queat. dat Iuno uerenda

uincula et insigni geminat Concordia taeda.

hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!

quantum nosse licet, sic uicta sopore doloso

Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;

non talis niueos tinxit Lauinia uultus

cum Turno spectante rubet; non Claudia talis

respexit populos mota iam uirgo carina.

Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,

diuersis certare modis: eat enthea uittis

atque hederis redimita cohors, ut pollet ouanti

quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu

extremo fraudatis opus, date carmina festis

digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philetas

Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro

ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis

Naso Tomis diuesque foco lucente Tibullus.

Me certe non unus amor simplexque canendi

causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,

Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras

et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.

at te nascentem gremio mea prima recepit

Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro

reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus

Eubois et pulcra tumeat Sebethos alumna;

nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris

nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.

Eia age, praeclaros Latio properate nepotes,

qui leges, qui castra regant, qui carmina ludant.

acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,

sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti

parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas

pectora; cumque tuos tacito natura recessu

formarit uultus, multum de patre decoris,

plus de matre feras. at tu, pulcerrima forma

Italidum, tandem merito possessa marito,

uincla diu quaesita foue: sic damna decoris

nulla tibi; longe uirides sic flore iuuentae


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: