Iamque in fine dies, et inexorabile pensum

deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci

qualia nec Siculae modulantur carmina rupes

nec fati iam certus olor saeuique marita

Tereos. heu quantis lassantem bracchia uidi

planctibus et prono fusum super oscula uultu!

uix famuli comitesque tenent, uix arduus ignis

summouet. haut aliter gemuit per Sunia Theseus

litora qui falsis deceperat Aegea uelis.

tunc immane gemens foedatusque ora tepentis

affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis

fortuna redeunte, pater? modo numina magni

praesidis atque breuis superum placauimus iras,

nec frueris? tantique orbatus muneris usu

ad manis, ingrate, fugis? nec flectere Parcas

aut placare malae datur aspera numina Lethes?

felix, cui magna patrem ceruice uehenti

sacra Mycenaeae patuit reuerentia flammae!

quique tener saeuis genitorem Scipio Poenis

abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.

ergo et Thessalici coniunx pensare mariti

funus, et immitem potuit Styga uincere supplex

Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!

non totus rapiere tamen, nec funera mittam

longius; hic manis, hic intra tecta tenebo:

tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum

parebunt; ego rite minor semperque secundus

assiduas libabo dapes et pocula sacris

manibus effigiesque colam: te lucida saxa,

te similem doctae referet mihi linea cerae;

nunc ebur et fuluum uultus imitabitur aurum.

inde uiam morum longaeque examina uitae

affatusque pios monituraque somnia poscam.'

Talia dicentem genitor dulcedine laeta

audit, et immitis lente descendit ad umbras

uerbaque dilectae fert narraturus Etruscae.

Salue supremum, senior mitissime patrum,

supremumque uale, qui numquam sospite nato

triste chaos maestique situs patiere sepulcri.

semper odoratis spirabunt floribus arae,

semper et Assyrios felix bibet urna liquores

et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit

manibus eque tua tumulum tellure leuabit.

nostra quoque exemplo meritus tibi carmine sancit

hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.

261. 'He hath outsoared the shadow of our night'

HIC finis rapto! quin tu iam uulnera sedas

et tollis mersum luctu caput? omnia functa

aut moritura uides: obeunt noctesque diesque

astraque, nec solidis prodest sua machina terris.

nam populus mortale genus; plebisque caducae

quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;

his amor exitio, furor his et saeua cupido,

ut sileam morbos; hos ora rigentia brumae,

illos implacido letalis Sirius igni,

hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.

quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,

ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.

Ast hic, quem gemimus, felix hominesque deosque

et dubios casus et caecae lubrica uitae

effugit, immunis fatis. non ille rogauit,

non timuit renuitue mori: nos anxia plebes,

nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeui

exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,

quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?

sed flectere libens. ades huc emissus ab atro

limine, cui soli cuncta impetrare facultas,

Glaucia!—nam insontis animas nec portitor arcet,

nec durae comes ille serae:—tu pectora mulce,

tu prohibe manare genas noctisque beatas

dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple,

et periisse nega: desolatamque sororem,

qui potes, et miseros perge insinuare parentis.

262. To Sleep

CRIMINE quo merui, iuuenis, placidissime diuum,

quoue errore miser, donis ut solus egerem,

Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque

et simulant fessos curuata cacumina somnos,

nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror

aequoris, et terris maria acclinata quiescunt.

septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras

stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt

lampades et totiens nostros Tithonia questus

praeterit et gelido parcit miserata flagello.

unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille

quae uafer alterna tantum statione tenebat

Argus et haud umquam uigilabat corpore toto.

at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae

bracchia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,

inde ueni. nec te totas infundere pennas

luminibus compello meis (hoc turba precetur

laetior): extremo me tange cacumine uirgae

(sufficit) aut leuiter suspenso poplite transi.

M. VALERIVS MARTIALIS

40-104? A.D.


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: