nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur
in terris, tum cum primis ratione sagaci
unde anima atque animi constet natura uidendum.
et quae res nobis uigilantibus obuia mentis
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti uideamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile inlustrare Latinis uersibus esse,
multa nouis uerbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum nouitatem;
sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas
suauis amicitiae quemuis sufferre laborem
suadet et inducit noctes uigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
67. The Rule of Reason
SVAVE, mari magno turbantibus aequora uentis,
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est:
suaue etiam belli certamina magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli.
sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque uidere
errare atque uiam palantis quaerere uitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentis, o pectora caeca!
qualibus in tenebris uitae quantisque periclis
degitur hoc aeui quodcumquest! nonne uidere
nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui
corpore seiunctus dolor absit, menti' fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca uidemus
esse opus omnino, quae demant cumque dolorem.
delicias quoque uti multas substernere possint
gratius interdum, neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque tecta.
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae riuum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.
quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;
si non forte tuas legiones per loca campi
feruere cum uideas belli simulacra cientis,
subsidiis magnis Epidauri constabilitas,
feruere cum uideas classem lateque uagari
ornatas armis stlattas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactae religiones
effugiunt animo pauidae; mortisque timores
tum uacuum pectus linquunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus,
re ueraque metus hominum curaeque sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges rerumque potentis
uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro
nec clarum uestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas,
omnis cum in tenebris praesertim uita laboret?
nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
68. Magna Mater
IN curru biiugos agitare leones
hanc ueteres Graium docti cecinere poetae,
aeris in spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere terram:
adiunxere feras, quia quamuis effera proles
officiis debet molliri uicta parentum:
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbis;
quo nunc insigni per magnas praedita terras
horrifice fertur diuinae matris imago.
hanc uariae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas
dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbem fruges coepisse creari.