omnia peruolitans corpusque animale figuret.

quod nisi cognatis membris contexta maneret

machina et imposito pareret tota magistro,

ac tantum mundi regeret prudentia censum,

non esset statio terris, non ambitus astris,

haereretque uagus mundus standoque rigeret,

nec sua dispositos seruarent sidera cursus,

noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret;

non imbres alerent terras, non aethera uenti,

nec pontus grauidas nubis, nec flumina pontum,

nec pelagus fontis, nec staret summa per omnis

par semper partis aequo digesta parente,

ut neque deficerent undae nec sideret orbis,

nec caelum iusto maiusue minusue uolaret.

motus alit, non mutat opus; sic omnia toto

dispensata manent mundo dominumque sequuntur.

hic igitur deus et ratio, quae cuncta gubernat,

ducit ab aetheriis terrena animalia signis:

quae quamquam longo cogit summota recessu

sentiri tamen, ut uitas ac fata ministrent

gentibus ac proprios per singula corpora mores.

nec nimis est quaerenda fides: sic temperat arua

caelum, sic uarias fruges redditque rapitque,

sic pontum mouet ac terris immittit et aufert:

atque haec seditio pelagus nunc sidere lunae

mota tenet nunc diuerso stimulata recessu,

nunc anni spatio Phoebum comitata uolantem;

sic submersa fretis concharum et carcere clausa

ad lunae motum uariant animalia corpus

et tua damna, tuas imitantur, Delia, uiris;

tu quoque fraternis sic perdis in oribus ora

atque iterum ex eisdem repetis, quantumque reliquit

aut dedit ille, refers et sidus sidere constas.

denique sic pecudes et muta animalia terris,

cum maneant ignara sui legisque per aeuum,

natura tamen ad mundum reuocante parentem

attollunt animos caelumque et sidera seruant

corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant

uenturasque uident hiemes, reditura serena:

quis dubitet post haec hominem coniungere caelo?

consilium natura dedit linguamque capaxque

ingenium uolucremque animum, quem denique in unum

descendit deus atque habitat seque ipse requirit.

mitto alias artis, quarum est permissa facultas,

infidas adeo nec nostri munera census,

mitto, quod aequali nihil est sub lege tributum,

quod patet auctores summi non pectoris esse,

mitto quod et certum est et ineuitabile fatum,

materiaeque datum est cogi, sed cogere mundo.

quis caelum possit nisi caeli munere nosse

et reperire deum nisi qui pars ipse deorum est?

quisue hanc conuexi molem sine fine patentis

signorumque choros ac mundi flammea templa

aeternum et stellis aduersus sidera bellum

cernere et angusto sub pectore claudere posset,

ni tantos animis oculos natura dedisset

cognatamque sui mentem uertisset ad ipsam

et tantum dictasset opus, caeloque ueniret

quod uocat in caelum sacra ad commercia rerum

et primas quas dant leges nascentibus astra?

quis neget esse nefas inuitum prendere mundum

et uelut in semet captum deducere in orbem?

sed ne circuitu longo manifesta probentur,

ipsa fides operi faciet pondusque fidemque.

nam neque decipitur ratio nec decipit umquam;

rite sequenda uia est ueris accredita causis,

euentusque datur qualis praedicitur ante.

quod fortuna ratum faciat, quis dicere falsum

audeat et tantae suffragia uincere sortis?

haec ego diuino cupiam cum ad sidera flatu

ferre, nec in turba nec turbae carmina condam,

sed solus uacuo ueluti uectatus in orbe

liber agam currus, non occursantibus ullis

nec per iter socios commune gerentibus actus,

sed caelo noscenda canam mirantibus astris

et gaudente sui mundo per carmina uatis:

uel quibus illa sacros non inuidere meatus

notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.

illa fluit, quae diuitias, quae diligit aurum,

imperia et fascis mollemque per otia luxum

et blandis diuersa sonis dulcemque per auris

affectum, ut modico noscenda ad fata labore.

hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.

199. The Rarity of True Friendship

PER tot signorum species contraria surgunt

corpora totque modis quotiens inimica creantur.

idcirco nihil ex semet natura creauit

pectore amicitiae maius nec rarius umquam.

unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes

ipse mori; lis una fuit per saecula mortis:

optauitque reum sponsor non posse reuerti,

sponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum.

perque tot aetates hominum, tot tempora et annos,

tot bella et uarios etiam sub pace labores,

cum fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam.


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: