norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet,
taurus in Europen, in Ledam candidus ales,
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.
debita carminibus libertas ista, sed omnis
in uero mihi cura: canam, quo feruida motu
aestuet Aetna nouosque rapax sibi conferat ignis.
229. Precatio Terrae
DEA sancta Tellus, rerum naturae parens,
quae cuncta generas et regeneras indidem,
quae sola praestas tuam tutelam gentibus,
caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,
per quam silet natura et somnos concipit,
itemque lucem reparas et noctem fugas:
tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos
uentosque et imbris tempestatesque cohibes
et, cum libet, dimittis et misces freta
fugasque solis et procellas concitas,
itemque, cum uis, hilarem promittis diem.
tu alimenta uitae tribuis perpetua fide,
et, cum recesserit anima, in tete refugimus:
ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.
merito uocaris Magna tu Mater deum,
pietate quia uicisti diuum numina;
tu es illa uere gentium et diuum parens:
sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest:
tu es Magna tuque diuum regina es, dea.
te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,
facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;
referamque, diua, gratias merito tibi.
fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis;
hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens.
herbas, quascumque generat maiestas tua,
salutis causa tribuis cunctis gentibus:
hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.
ueniat medicina cum tuis uirtutibus:
quidque ex his fecero, habeat euentum bonum,
cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,
sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi
maiestas praestet tua quod supplex postulo.
circa 35 A.D.
230. Epitaph of Homonoea and Atimetus
TV qui secura procedis mente, parumper
siste gradum, quaeso, uerbaque pauca lege.
illa ego quae claris fueram praelata puellis,
hoc Homonoea breui condita sum tumulo,
cui formam Paphie, Charites tribuere decorem,
quam Pallas cunctis artibus erudiit.
nondum bis denos aetas mea uiderat annos,
iniecere manus inuida fata mihi.
nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa
maeror Atimeti coniugis ille mei.
'sit tibi terra leuis, mulier dignissima uita
quaeque tuis olim perfruerere bonis.'
Si pensare animas sinerent crudelia fata
et posset redimi morte aliena salus.
quantulacumque meae debentur tempora uitae,
pensassem pro te, cara Homonoea, libens.
at nunc quod possum, fugiam lucemque deosque,
ut te matura per Styga morte sequar.
'parce tuam, coniux, fletu quassare iuuentam
fataque maerendo sollicitare mea.
nil prosunt lacrimae nec possunt fata moueri.
uiximus, hic omnis exitus unus habet.
parce: ita non unquam similem experiare dolorem
et faueant uotis numina cuncta tuis.
quodque mihi eripuit mors inmatura iuuentae,
id tibi uicturo proroget ulterius.'
231. The Complaint of the Garden God
QVID frustra quereris, colone, mecum
quod quondam bene fructuosa malus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegrauat, ut putas, senectus,
nec sum grandine uerberata dura,
nec gemmas modo germine exeuntis
seri frigoris ustulauit aura,
nec uenti pluuiaeue siccitasue,
quod de se quererer, malum dederunt;
non sturnus mihi gracculusue raptor
aut cornix anus aut aquosus anser
aut coruus nocuit siticulosus:
sed quod carmina pessimi poetae
ramis sustineo laboriosis.
L. ANNAEVS SENECA
4 B.C.-65 A.D.
232. Time
OMNIA tempus edax depascitur, omnia carpit,
omnia sede mouet, nil sinit esse diu.
flumina deficiunt, profugum mare litora siccant,
subsidunt montes et iuga celsa ruunt.
quid tam parua loquor? moles pulcherrima caeli
ardebit flammis tota repente suis.
omnia mors poscit. lex est, non poena, perire:
hic aliquo mundus tempore nullus erit.
233. Corsica
BARBARA praeruptis inclusa est Corsica saxis,
horrida, desertis undique uasta locis.
non poma autumnus, segetes non educat aestas
canaque Palladio munere bruma caret,
imbriferum nullo uer est laetabile fetu
nullaque in infausto nascitur herba solo.