C.numine Caesareo securior ipse Lycaeus
Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra
securus recubat placidoque in fonte lauatur
Nais et humanum non calcatura cruorem
per iuga siccato uelox pede currit Oreas.
A.di, precor, hunc iuuenem, quem uos (neque fallor) ab ipso
aethere misistis, post longa reducite uitae
tempora uel potius mortale resoluite pensum
et date perpetuo caelestia fila metallo:
sit deus et nolit pensare palatia caelo!
C. tu modo mutata seu Iupiter ipse figura,
Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa
mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem
hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli
uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
M. rustica credebam nemoralis carmina uobis
concessisse deas et obesis auribus apta;
uerum, quae paribus modo concinuistis auenis,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim
quod Peligna solent examina lambere nectar.
C. o mihi quae tereti decurrent carmina uersu
tunc, Meliboee, meum si quando montibus istis
dicar habere Larem, si quando nostra uidere
pascua contigerit! uellit nam saepius aurem
inuida Paupertas et dicit: 'ouilia cura!'
at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,
fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est
sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.
tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem
Tityron e siluis dominam deduxit in urbem
ostenditque deis et 'spreto' dixit 'ouili,
Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma'.
A. respiciat nostros utinam fortuna labores
pulcrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!
nos tamen interea tenerum mactabimus haedum
et pariter subitae peragemus fercula cenae.
M. nunc ad flumen ouis deducite: iam fremit aestas,
iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.
M. ANNAEVS LVCANVS (?)
39-65 A.D.
248. His Own Epitaph
CORDVBA me genuit, rapuit Nero, praelia dixi.
quae gessere pares hinc socer, inde gener.
continuo numquam direxi carmina ductu,
quae tractim serpant: plus mihi comma placet.
fulminis in morem, quae sint miranda, citentur:
haec uere sapiet dictio, quae feriet!
ANONYMOUS
circa 60 A.D.
249. Laus Pisonis
SED prius emenso Titan uergetur Olympo,
quam mea tot laudes decurrere carmina possint.
felix et longa iuuenis dignissime uita
eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram
cartulam et ut ueri complectere pignus amoris.
quod si digna tua minus est mea pagina laude,
at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto.
tu modo laetus ades: forsan meliora canemus
et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem
spes animum: dignare tuos aperire Penatis,
hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri
imperiosa fames et habendi saeua libido
impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum
degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum
carminibus certare meis: sublimior ibo,
si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.
abdita quid prodest generosi uena metalli,
si cultore caret? quid inerti condita portu,
si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis
armamenta gerat teretique fluentia malo
possit ab excusso dimittere uela rudenti?
ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis
qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum
Maeoniumque senem Romano prouocat ore,
forsitan illius nemoris latuisset in umbra,
quod canit, et sterili tantum cantasset auena
ignotus populis, si Maecenate careret.
qui tamen haut uni patefecit limina uati
nec sua Vergilio permisit carmina soli.
Maecenas tragico quatientem pulpita gestu
erexit Varium, Maecenas alta tonantis
eruit et populis ostendit syrmata Gracchi:
carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.
o decus, in totum merito uenerabilis aeuum,
Pierii tutela chori, quo praeside tuti
non umquam uates inopi timuere senectae,
quod si quis nostris precibus locus, et mea uota
si mentem subiere tuam, memorabilis olim
tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.
possumus aeternae nomen committere famae
si tamen hoc ulli de se promittere fas est
et deus ultor abest; superest animosa uoluntas
ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum