ultima terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses,

litora uisuri trucibusque obnoxia Mauris

pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens

dicitur occiduas impellere Baetis arenas.

scilicet extremo nunc uilis in orbe iacerem,

a dolor! et pecudes inter conductus Iberas

irrita septena modularer sibila canna;

nec quisquam nostras inter dumeta Camenas

respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem,

ipse deus, uacuam, longeque sonantia uota

scilicet extremo non exaudiret in orbe.

sed nisi forte tuas melior sonus aduocat auris

et nostris aliena magis tibi carmina rident,

uis, hodierna tua subigatur pagina lima?

nam tibi non tantum uenturos dicere uentos

agricolis qualemque ferat sol aureus ortum

attribuere dei, sed dulcia carmina saepe

concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis

munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.

quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos

experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas

donauit dixitque: 'trucis haec fistula tauros

conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.

Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis

montibus Hyblaea modulabile carmen auena.'

M.magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.

ille fuit uates sacer et qui posset auena

praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti

adlusere ferae, cui substitit aduena quercus.

quem modo cantantem rutilo spargebat acantho

Nais et implicitos comebat pectine crinis.

C.est—fateor, Meliboee,—deus: sed nec mihi Phoebus

forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:

scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.

M.incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte

tinnula tam fragili respiret fistula buxo,

quam resonare solet, si quando laudat Alexin.

hos potius, magis hos calamos sectare: canalis

exprime qui dignas cecinerunt consule siluas.

incipe, ne dubita, uenit en et frater Amyntas;

cantibus iste tuis alterno succinet ore.

ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen;

tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.

C.ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat,

si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:

at mihi, qui nostras praesenti numine terras

perpetuamque regit iuuenili robore pacem,

laetus et augusto felix adrideat ore.

A.me quoque facundo comitatus Apolline Caesar

respiciat, montis neu dedignetur adire,

quos et Phoebus amat, quos Iupiter ipse tuetur:

in quibus augustos uisurae saepe triumphos

laurus fructificant uicinaque nascitur arbos.

C.ipse polos etiam qui temperat igne geluque,

Iupiter ipse parens, cui tu iam proximus esse,

Caesar, ouas, posito paulisper fulmine saepe

Cresia rura petit uiridique reclinis in antro

carmina Dictaeis audit Curetica siluis.

A.aspicis, ut uirides audito Caesare siluae

conticeant? memini, quamuis urgente procella

sic nemus immotis subito requiescere ramis,

et dixi: 'deus hinc, certe deus expulit euros.'

nec mora; Parrhasiae sonuerunt sibila cannae.

C.adspicis, ut teneros subitus uigor excitet agnos?

utque superfuso magis ubera lacte grauentur

et nuper tonsis exundent uellera fetis?

hoc ego iam, memini, semel hac in ualle notaui

et uenisse Palen pecoris dixisse magistros.

A.scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat,

diligiturque deis, quem sic taciturna uerentur

arbuta, cuius iners audito nomine tellus

incaluit floremque dedit; cui silua uocato

densat odore comas, stupefacta regerminat arbos.

C.illius ut primum senserunt numina terrae,

coepit et uberior sulcis fallentibus olim

luxuriare seges tandemque legumina plenis

uix resonant siliquis; nec praefocata malignum

messis habet lolium nec inertibus albet auenis.

A.iam neque damnatos metuit iactare ligones

fossor et inuento, si fors dedit, utitur auro;

nec timet, ut nuper, dum iugera uersat arator,

ne sonet offenso contraria uomere massa,

iamque palam presso magis et magis instat aratro.

C.ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas

possit et intacto Bromium perfundere uino,

ut nudus ruptas saliat calcator in uuas

utque bono plaudat paganica turba magistro,

qui facit egregios ad peruia compita ludos.

A.ille meis pacem dat montibus: ecce per illum,

seu cantare iuuat seu ter pede laeta ferire

gramina, nullus obest; licet et cantare choreis

et cantus uiridante licet mihi condere libro,

turbida nec calamos iam surdant classica nostros.


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта: