19. Dehinc undecima provinciarum est Flamminia, quae inter Appenninas Alpes et mare est Adriaticum posita. In qua nobilissima urbium Ravenna et quinque aliae civitates consistunt, quae greco vocabulo Pentapolis appellantur. Constat autem, Aureliam Emiliamque et Flamminiam a constratis viis, quae ab urbe Roma veniunt, et ab eorum vocabulis a quibus sunt constratae talibus nominibus appellari. Post Flamminiam duodecima Picenus occurrit, habens ab austro Appenninos montes, ex altera vero parte Adriaticum mare. Haec usque ad fluvium Piscariam pertendit. In qua sunt civitates Firmus, Asculus et Pinnis et iam vetustate consumpta Adria, quae Adriatico pelago nomen dedit. Huius habitatores cum a Savinis illuc properarent, in eorum vexillo picus consedit, atque hac de causa Picenus nomen accepit.
20. Porro tertia decima Valeria, cui est Nursia adnexa, inter Umbriam et Campaniam Picenumque consistit. Quae ab oriente Samnitum regionem adtingit Huius pars occidua, quae ab urbe Roma initium capit, olim ab Etruscorum populo Etruria dicta est. Haec habet urbes Tiburium, Carsiolim, Reate, Furconam et Amiternum regionemque Marsorum et eorum lacum qui Fucinus appellatur. Marsorum quoque regionem ideo intra Valeriam provinciam aestimo conputari, quia in catalogo provinciarum Italiae minime ab antiquis descripta est. Si quis autem hanc per se provinciam esse vera ratione conprobaverit, huius rationabilis sententia modis erit omnibus tenenda. Quarta decima Samnium inter Campaniam et mare Adriaticum Apuliamque, a Piscaria incipiens, habetur. In hac sunt urbes Theate, Aufidena, Hisernia et antiquitate consumpta Samnium, a qua tota provincia nominatur, et ipsa harum provinciarum caput ditissima Beneventus. Porro Samnites nomen accepere olim ab hastis, quas ferre solebant quasque Greci saynia appellant.
21. Quinta decima provinciarum est Apulia, consociata sibi Calabria. Intra quam est regio Salentina. Haec ab occidente vel africo habet Samnium et Lucaniam, a solis vero ortu Adriatico pelago finitur. Haec habet urbes satis opulentas, Luceriam, Sepontum, Canusium, Agerentiam, Brundisium et Tarentum et in sinistro Italiae cornu, quod quinquaginta milibus extenditur, aptam mercimoniis Ydrontum. Apulia autem a perditione nominatur; citius enim ibi solis fervoribus terrae virentia perduntur.
22. Sexta decima provincia Sicilia insula conputatur. Quae Tyrreno mari seu Ionio alluitur de Siculique ducis proprii nomine nuncupatur. Septima decima Corsica; octava decima Sardinia ponitur. Quae utraeque Tyrrenis fluctibus ambiuntur. Porro Corsica a duce suo Corso, Sardinia a Sarde, Herculis filio, nominatur.
23. Certum est tamen, Liguriam et partem Venetiae, Emiliam quoque Plamminiamque veteres historiographos Galliam Cisalpinam appellasse. Inde est, quod Donatus grammaticus in expositione Virgilii Mantuam in Gallia esse dixit; indeque est, quod in Romana historia legitur Ariminum in Gallia constitutum. Siquidem antiquissimo tempore Brennus rex Gallorum, qui apud Senonas urbem regnabat, cum trecentis milibus Gallorum Senonum ad Italiam venit eamque usque ad Senogalliam, quae a Gallis Senonibus vocitata est, occupavit. Causa autem cur Galli in Italiam venerint haec fase describitur. Dum enim vinum degustassent ab Italia delatum, aviditate vini inlecti ad Italiam transierunt. Horum centum milia non longe a Delphos insula properantes, Graecorum gladiis extincta sunt; alia vero centum milia in Galatiam ingressa, primum Gallogreci, postea vero Galatae appellata sunt. Et hi sunt quibus doctor gentium scripsit epistolam Paulus. Centum milia quoque Gallorum, quae in Italia remanserunt, Ticinum Mediolanumque, Bergamum Brixiamque construentes, Cisalpinae Galliae regioni nomen dederunt. Istique sunt Galli Senones, qui olim urbem Romuleam invaserunt. Sicut enim dicimus Galliam Transalpinam, quae ultra Alpes habetur, sic Galliam Cisalpinam hac parte, quae infra Alpes est, vocitamus.
24. Italia quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce, qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem, licet una littera addita altera immutata vitulus, appellatur. Italia etiam Ausonia dicitur ab Ausono, Ulixis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc nomine appellata est; postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens, intra eam invenisset latebram. Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius nomine, intra quam res gestas describimus, sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus.
25. Alboin igitur Liguriam introiens, indictione ingrediente tertia, tertio nonas septembris, sub temporibus Honorati archiepiscopi Mediolanum ingressus est. Dehinc universas Liguriae civitates, praeter has quae in litore maris sunt positae, cepit. Honoratus vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem urbem confugit. Paulus quoque patriarcha annos duodecim sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est regendamque ecclesiam Probino reliquit.
26. Ticinensis eo tempore civitas ultra tres annos obsidionem perferens, se fortiter continuit, Langobardorum exercitu non procul iuxta eam ab occidentali parte residente. Interim Alboin, eiectis militibus, invasit omnia usque ad Tusciam, praeter Romam et Ravennam vel aliqua castra quae erant in maris litore constituta. Nec erat tunc virtus Romanis, ut resistere possint, quia et pestilentia, quae sub Narsete facta est, plurimos in Liguria et Venetiis extinxerat, et post annum, quem diximus fuisse ubertatis, fames nimia ingruens universam Italiam devastabat. Certum est autem, tunc Alboin multos secum ex diversis, quas vel alii reges vel ipse ceperat, gentibus ad Italiam adduxisse. Unde usque hodie eorum in quibus habitant vicos Gepidos, Vulgares, Sarmatas, Pannonios, Suavos, Noricos, sive aliis huiuscemodi nominibus appellamus.
27. At vero Ticinensis civitas post tres annos et aliquot menses obsidionem perferens, tandem se Alboin et Langobardis obsidentibus tradidit. In quam cum Alboin per portam quae dicitur Sancti Iohannis ab orientali urbis parte introiret, equus eius in portae medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus, quamvis hinc inde hastarum verberibus caesus, non poterat elevari. Tunc unus ex eisdem Langobardis taliter regem adlocutus est dicens: «Memento, domine rex, quale votum vovisti. Frange tam durum votum, et ingredieris urbem. Vere etenim christianus est populus in hac civitate». Siquidem Alboin voverat quod universum populum, quia se tradere noluisset, gladio extingueret. Qui postquam tale votum disrumpens civibus indulgentiam promisit, mox eius equus consurgens, ipse civitatem ingressus, nulli laesionem inferens, in sua promissione permansit. Tunc ad eum omnis populus in palatium, quod quondam rex Theudericus construxerat, concurrens, post tantas miserias animum de spe iam fidus coepit [ad] futura relevare.
28. Qui rex postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiis suae coniugis interemptus est. Causa autem interfectionis eius fuit. Cum in convivio ultra quam oportuerat apud Veronam laetus resideret, [cum] poculo quod de capite Cunimundi regis sui soceri fecerat reginae ad bibendum vinum dari praecepit atque eam ut cum patre suo laetanter biberet invitavit. Hoc ne cui videatur impossibile, veritatem in Christo loquor; ego hoc poculum vidi in quodam die festo Ratchis principem ut illud convivis suis ostentaret manu tenentem. Igitur Rosemunda ubi rem animadvertit, altum concipiens in corde dolorem, quem conpescere non valens, mox in mariti necem patris funus vindicatura exarsit, consiliumque mox cum Helmichis, qui regis scilpor, hoc est armiger, et conlactaneus erat, ut regem interficeret iniit. Qui reginae persuasit, ut ipsa Peredeo, qui erat vir fortissimus, in hoc consilium adsciret. Peredeo cum reginae suadenti tanti nefas consensum adhibere nollet, illa se noctu in lectulo suae vestiariae, cum qua Peredeo stupri consuetudinem habebat, supposuit; ubi Peredeo rem nescius veniens, cum regina concubuit. Cumque illa patrato iam scelere ab eo quaereret, quam se esse extimaret, et ipse nomen suae amicae, quam esse putabat, nominasset, regina subiunxit: «Nequaquam ut putas, sed ego Rosemunda sum» inquit. «Certe nunc talem rem, Peredeo, perpetratam habes, ut aut tu Alboin interficies, aut ipse te suo gladio extinguet». Tunc ille intellexit malum quod fecit, et qui sponde noluerat, tali modo in regis necem coactus adsensit. Tunc Rosemunda, dum se Alboin in meridie sopori dedisset, magnum in palatio silentium fieri praecipiens, omnia alia arma subtrahens, spatam illius ad lectuli caput, ne tolli aut evaginari possit, fortiter conligavit, et, iuxta consilium Helmichis, Peredeo interfectorem omni bestia crudaior introduxit. Alboin subito de sopore experrectus, malum quod imminebat intellegens, manum citius ad spatam porrexit; quam strictius religatam abstrahere non valens, adprehenso tamen scabello subpedaneo, se cum eo per aliquod spatium defendit. Sed heu! pro dolor! vir bellicosissimus et summae audaciae nihil contra hostem praevalens, quasi unus de inertibus interfectus est, uniusque mulierculae consilio periit, qui per tot hostium strages bello famosissimus extitit. Cuius corpus cum maximo Langobardorum fletu et lamentis sub cuiusdam scalae ascensu, quae palatio erat contigua, sepultum est. Fuit autem statura procerus et ad bella peragenda toto corpore coaptatus. Huius tumulum nostris in diebus Giselpert, qui dux Veronensium fuerat, aperiens, spatam eius et si quid in ornatu ipsius inventum fuerat abstulit. Qui se ob hanc causam vanitate solita apud indoctos homines Alboin vidisse iactabat.