29. Igitur Helmichis, extincto Alboin, regnum eius invadere conatus est. Sed minime potuit, quia Langobardi, nimium de morte illius dolentes, eum moliebantur extinguere. Statimque Rosemunda Longino praefecto Ravennae mandavit, ut citius navem dirigeret, quae eos suscipere possit. Longinus tali nuntio laetus effectus, festinanter navem direxit, in quam Helmichis cum Rosemunda, sua iam coniuge, noctu fugientes ingressi sunt. Auferentesque secum Albsuindam regis filiam, et omnem Langobardorum thesaurum, velocius Ravennam pervenerunt. Tunc Longinus praefectus suadere coepit Rosemundae, ut Helmichis interficeret et eius se nuptiis copularet. Illa ut erat ad omnem nequitiam facilis, dum optat Ravennatium domina fieri, ad tantum perpetrandum facinus adsensum dedit; atque dum Helmichis se in balneo ablueret, egredienti ei de lavacro veneni poculum, quod salutis esse adseverabat, propinavit. Ille ubi sensit se mortis poculum bibisse, Rosemundam, evaginato super eam gladio, quod reliquum erat bibere coegit. Sicque Dei omnipotentis iudicio interfectores iniquissimi uno momento perierunt.
30. His ita peremptis, Longinus praefectus Albsuindam cum Langobardorum thesauris Constantinopolim ad imperatorem direxit. Adfirmant aliqui, etiam Peredeo pariter cum Helmichis et Rosemunda Ravennam venisse atque exinde cum Albsuinda Constantinopolim directum esse ibique in spectaculo populi coram imperatore leonem mirae magnitudinis occidisse. Cui, ut ferunt, ne quid [aliquid] malignum in regia urbe, quia vir fortis erat, moliretur, iussu imperatoris oculi evulsi sunt. Qui sibi post aliquod tempus duos cultellos aptavit; quibus in utrisque suis manicis absconsis, palatium petiit atque se quaedam ad Augusti utilitatem, si ad eum intromitteretur, locuturum promisit. Ad quem Augustus duos sibi familiares, qui eius verba susciperent, patricios misit. Qui cum ad Peredeo venissent, ille ad eos, quasi aliquid eis secretius dicturu, propius accessit atque ambos utraque manu gladiis, quos absconsos habebat, fortiter vulneravit, ita ut statim in terram corruerent et expirarent. Sic Samsonis illius fortissimi ex aliqua parte non absimilis, suas iniuras ultus est et pro amissione duorum luminum duos imperatori viros utillimos interemit.
31. Langobardi vero apud Italiam omnes communi consilio Cleph, nobilissimum de suis virum, in urbe Ticinensium sibi regem statuerunt. Hic multos Romanorum viros potentes, alios gladiis extinxit, alios ab Italia exturbavit. Iste cum annum unum et sex menses cum Masane sua coniuge regnum obtinuisset, a puero de suo obsequio gladio iugulatus est.
32. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habentes sub ducibus fuerunt. Unusquisque enim ducum suam civitatem obtinebat: Zaban Ticinum, Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Tridentum, Gisulfus Forumiulii. Sed et alii extra hos in suis urbibus triginta duces fuerunt. His diebus multi nobilium Romanorum ob cupiditatem interfecti sunt. Reliqui vero per hospites divisi, ut tertiam partem suarum frugum Langobardis persolverent, tributarii efficiuntur. Per hos Langobardorum duces, septimo anno ab adventu Alboin et totius gentis, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, civitatibus subrutis populisque, qui more segetum excreverant, extinctis, exceptis his regionibus quas Alboin ceperat, Italia ex maxima parte capta et a Langobardis subiugata est.
PAULI DIACONI HISTORIAE LANGOBARDORUM LIBER TERTIUS
1. Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum cum valido exercitu Gallias ingrediuntur. Horum adventum vir Dei Hospitius, qui apud Niceam erat inclausus, sancto sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit eiusdemque urbis civibus, quae mala inminerent, praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae et probabilis vitae; qui constrictus ad carnem catenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactilis utebatur. In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Toronensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: «Venient» inquit «Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis prumptus, in quibus non est iustitiae fructus: non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga ventura est super populum istum». Monachis quoque suis praecipiens dixit: «Abscedite et vos a loco isto, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropriat quam praedixi». Dicentibus autem illis: «Non relinquimus te, sanctissime pater», ait: «Nolite timere pro me. Futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem».
2. Discedentibus autem monachis, advenit exercitus Langobardorum. Qui dum cuncta quae reppererat vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclausus erat pervenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrem, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes tectum, discoperierunt illud. Et videntes eum cinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: «Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus vinctus tenetur». Vocatumque interpretem, sciscitantur ab eo, quid mali fecerit, ut tali supplicio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius amputaret, mox eius dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Qui relictum gladium terrae deiecit. Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid eis agendum esset, clementer insinuaret. Ipse vero imposito salutis signo arens brachium sanitatis restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat ad fidem Christi conversus, statim clericus, deinde monachus effectus est atque in eodem loco usque ad finem vitae suae in Dei servitio permansit. Beatus vero Hospitius dum Langobardis Dei verbum loqueretur, duo duces, qui eum venerabiliter audierunt, incolomes patriae redditi sunt; quidam vero, qui eius verba despexerant, in ipsa Provincia miserabiliter perierunt.
3. Igitur devastantibus Langobardis Gallias, Amatus patricius Provinciae, qui Gunthramno regi Francorum parebat, contra eos exercitum duxit, commissoque bello, terga vertit ibique extinctus est. Tantamque tunc stragem Langobardi de Burgundionibus fecerunt, ut non possit colligi numerus occisorum. Ditatique inaestimabili praeda ad Italiam revertuntur.
4. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummulus, accersitus a rege, patriciatus honorem emeruit. Inruentibus autem iterum Langobardis in Gallias et usque Mustiascalmes accedentibus, qui locus Ebredunensi adiacet civitati, Mummulus exercitum movit et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus per devia silvarum, inruit super eos multosque ex eis interfecit; nonnullos vero cepit et regi suo Gunthramno direxit. Langobardi quoque, his patratis, ad Italiam sunt regressi.
5. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, in Gallias prorumpunt et intra terretorium Regensem, id est apud Stablonem villam, castra constituunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam cuncta vastantes. Quod cum Mummulus conperisset, super eos cum exercitu inruit multosque ex ei interfecit; donec nox finem faceret, caedere non cessavit. Ignaros enim reppererat homines et nihil de his quae accesserant autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum; sed intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummulo, relictis captivis et universa praeda, ad Italiam revertuntur.