fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro
balsama cum casia nectens croceosque corymbos
sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores.
et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
demetitis flores, cano iam uimine textum
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
iam rosa distendat contorti stamina iunci
pressaque flammeola rumpatur fiscina calta.
mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet,
et titubante gradu, multo madefactus Iaccho,
aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet
ANONYMOUS
54-5 A.D.
246. Redeunt Saturnia Regna
(Glyceranvs. Mystes)
Gl.QVID tacitus, Mystes? My.curae mea gaudia, turbant:
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et grauis anxietas laetis incumbere gaudet.
Gl.non satis accipio. My.nec me iuuat omnia fari.
Gl.forsitan imposuit pecori lupus? My.haud timet hostis
turba canum uigilans. Gl.uigiles quoque somnus obumbrat.
My.altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras.
Gl.atquin turbari sine uentis non solet aequor.
My.quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
Gl.deliciae somnusque solent adamare querelas.
My.ergo si causas curarum scire laboras—
Gl.quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra
ulmus, et in tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi.
My.cernis ut adtrito diffusus caespite pagus
annua uota ferat sollemnisque imbuat aras?
spirant templa mero, resonant caua tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
et iam nudatis ceruicibus exuit exta.
ergo nunc dubio pugnant discrimine nati
et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque uirgo
tutaque in antiquos redierunt saecula mores.
condit secura totas spe messor aristas,
languescit senio Bacchus, pecus errat in herba,
nec gladio metimus nec clausis oppida muris
bella tacenda parant; nullo iam noxia partu
femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus
nuda fodit tardoque puer domifactus aratro
miratur patriis pendentem sedibus ensem.
est procul a nobis infelix gloria Sullae
trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas
desperauit opes et Martia uendidit arma.
nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus,
nunc ratibus tutis fera non irascitur unda;
mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones.
casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo!
C. CALPVRNIVS SICVLVS
circa 55 A.D.
247. A Singing Match
(Meliboevs. Corydon. Amyntas.)
M.QVID tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci
quidue sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor,
insueta statione sedes? iuuat herbida forsan
ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?
C.carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,
uoluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint
saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,
qui populos urbisque regit pacemque togatam.
M.dulce quidem resonas, nec te diuersus Apollo
despicit, o iuuenis, sed magnae numina Romae
non ita cantari debent, ut ouile Menalcae.
C.quidquid id est, siluestre licet uideatur acutis
auribus et nostro tantum memorabile pago;
non mea rusticitas, si non ualet arte polita
carminis, at certe ualeat pietate probari?
rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat.
haec eadem nobis frater meditatur Amyntas
quem uicina meis natalibus admouet aetas.
M.iam puerum calamos et odorae uincula cerae
iungere non cohibes, leuibus quem saepe cicutis
ludere conantem uetuisti fronte paterna?
dicentem, Corydon, te non semel ista notaui:
'frange, puer, calamos et inanis desere Musas;
i, potius glandis rubicundaque collige corna,
duc ad mulctra greges et lac uenale per urbem
non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet,
quo tutere famem? certe mea carmina nemo
praeter ab his scopulis uentosa remurmurat echo.'
C.haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim:
non eadem nobis sunt tempora, non deus idem.
spes magis adridet: certe ne fraga rubosque
colligerem uiridique famem solarer hibisco,
tu facis et tua nos alit indulgentia farre;
tu nostras miseratus opes docilemque iuuentam
hiberna prohibes ieiunia soluere fago.
ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus;
per te secura saturi recubamus in umbra
et fruimur siluis Amaryllidos, ultima nuper,